- SACRIFICIUM
- SACRIFICIUMHebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew Graecis δῶρον et θυςία, quae coniunguntur Psalmo 40. v. 6. erat in V. Test. oblatio religiosa, quâ Sacerdotis ministeriô res aliqua Deo sacrificabatur et sollenni ritu destruebatur, in symbolum cultus spiritualis. Eorum prima post lapsum mentio: ac a Protoplastis sacrificatum, ex tunicis pelliceis quibus amicti fuerunt, Gen. c. 3. v. 31. quidam colligunt, hucque putant respici Levit. c. 6. v. 30. et c. 7. v. 8. Alterum, si non primum, fuit Sacrificium Caini et Habelis, quorum alter de frugibus, alter de pecudum grege, ove aut vitulo, fecisse legitur, Gen. c. 4. v. 3. et seqq. Tertium memoratur Noachi, Gen. c. 8. v. 20. Quartum Melchisedeci fuit, Gen. c. 14. v. 18. Quinto sacrificâsse legitur Abrahamus, Gen. c. 12. v. 7. 8. et c. 22. v. 13. postque eum Isaacus c. 26. v. 25. et Iacobus c. 28. v. 18. et c. 35. v. 3. 7. In Aegypto postea collapsô, ut videtur, hôc ritu, confer Exod. c. 5. v. 1. cum 8. v. 26. sub Israelitarum exitum Pascha institutum est, quod tum Sacrificium, tum convivium sacrum fuisse, patet ex 1 Corinth. c. 5. v. 7. coll. cum Deuter. c. 16. v. 5. 6. Circa quae tempora obtulit quoque inter Idumaeos aut Arabes Hiobus, c. 1. v. 5. et c. 42. v. 8. inter Midianitas Iethro, Exod. c. 2. v. 16. 21. et c. 18. v. 12. inter Syros ac Moabitas, Bileamus, Numer. c. 22. et 23. et 24. quae Ecclesiarum olim florentium, inter gentes istas, erant reliquiae. Fuêre autem eousque Sacerdotes, more avitô, familiarum praecipui ac primogeniti: in quorum locum, ob peccatum in vitulo commissum, reiectâ universâ gente, lecti sunt Levitae, atque institutum fuit Sacerdotium Aaronicum, Exod. c. 40. v. 12. 13. ritusque Sacrificiorum, qui prius liberior, a Deo praescribi, et ad certum locum, Tabernaculum videl. vel Templum restringi coepit. In eorum vero (quorum plurimas fuisse species, infra videbimus) administratione, varia exacte consideranda veniebant. Sacrificiorum integritas et perfectio accurate praescripta deprehenditur, Levit. c. 22. v. 22. et Numer. c. 29. v. 8. nec ante octavum diem agnum, aliamve pecudem, offerre fas erat, Levit. c. 22. v. 27. cum ante id tempus, fetus a matre adhuc rubens et mollis ac partus illuvie squalidus, nondum pro perfecto animali habeatur. Oblatio ipsa hôc ordine, quoad illius praecipua, fiebat. I. Imponebantur victimae manus, additâ peccatorum confessione, seu ad offerente, seu a Sacerdote. II. Inde victima mactabatur, excoriabatur, et in partes sex vel novem secabatur. III. Exta abluebantur, sanguis excipiebatur crateribus, et ne concresceret, agitabatur. IV. Adspergebantur eô Altaris cornua; quodque reliquum erat, ad illius pedem effundebatur. V. Holocaustum totum igne consumebatur; ex reliquis autem Sacrificiis solum pars aliqua: in Pacificis et Peccatis viscera ac adeps, quod et in agno Paschali obtinebat; in Muneribus, farinae pugillus, cum olei ac thuris libamine. VI. Dumque ardebat victima, Levitae Musico concentu Deum celebrabant, utque propitius Sacrificium acciperet, orabant. VII. Avibus autem, quod operosius sacrum fuisse tradunt Iudaei, Sacerdotis pollice discindebatur caput; tum sanguis ad Altaris angulum exprimebatur; dein ingluvies auferebatur, tandemque, discissis sub alarum recessu carnibus, concremabantur; Levit. c. 1. v. 14. 17. ad quem locum Abarbenel res X. in sacrificionumerat, quarum quinque ad eos ttinuerint, qui offerebant victimas, quinque reliquae ad solum Sacerdortem. Illae sunt, Manuum impositio in caput victimae, mactatio, excoriatio, dissectio, et extorum ablutio. Istae, sanguinem in pelvi excipere, eundem aspergere,ignem super Altare accendere, ligna digerere et partes carnium quae adolebantur. Itaque is qui victimam donumque offerebat, praesens adesse atque eô tempore, in atrio Sacerdotum, versari tenebatur: Cum vero pro Populo faciendum esset, aderant Legati universitatis sacrorum causâ, Gap desc: Hebrew i. e. Viri stationarii, appellati. Verum cum sine Sacerdote Deuts adiri non posset, a Sacerdotibus Sacrisicium peragebatur: Pontifexque sacrificabat, ubi libitum esset; qui tamen Sacrsicia potius auspicabatur, reliquis partibus Sacerdotum minorum turbae mandatis, qui sortito munus obibant, victimarumque partes praecipuas nanciscebantur, Exod. c. 29. v. 27. 28. Deuteron. c. 18i. v. 3. Participabat vero cum Sacerdote, de rebus sacris, universa eius familia, exceptis mercenariis, Levit, c. 22. v. 10, 11. hoc tamen discrimine, quod Sacerdoti soli res sanctissimae e. g. Sacrisiciorum carnes: reliqus vero res sanctae, leves sanctitates dictae, ut Primitiae, Decimae etc cederent, Exod. c. 29. v. 37. etc. Locus, ut dictum, post latam Legem non amplius liber, sed, repudiatis omnibus aliis, iis inprimis, qui Excelsa dicebantur, Tabernaculum primo, dein Templum fuit: ubi in ALtari oblata victima, Igne sacrô, qui super eo erat, depacebatur ac sanctificabatur, vide Matth. c. 23. v. 19. Quae omnia quem usum, quemque finem habuerint, apud Theologos videre est. Sufficiat dicisse, tantum Sacrificiorum numerum ac varietate, a Deo institutam fuisse, tum, ut multiplici illô ministeriô Populum exerceret; tum ut variâ adeo imagine CHRISTI Plenitudinem, quam una figura capere non poterat, exprimeret; denique, ut ipsorum Sacrificiorum imperfectionem testaretur, quae cum singula peccatum expiare non possent, tantô numerô offeranda, identidemque varianda ac iteranda erant. Quae cum cuncta CHRISTUS unicô ac dignô Sacrificiô implevisset, sicque ipse Sol iustitiae Populo suo affulsisset, nocturnae illae Sacrificiorum veterum umbrae ac faces, rebus iam luce retectis, paulatim evanuerunt. Vide Franc. Burmannum Synops. Theol. Tom. prior. loco 21. c. 11. De Sacrificiis Gentilium, et quidem Romanorum vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim l. inprimis 3. c. 39. cum Dempsteri Paralip. Atheniensium, Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. 6. c. 3. Aliorum; Alios; nec non supra in voce Prosiciae, alibique passim: de Sacrificio inprimis eorum arcano ac mystico supra voce Daemon.Sacrificiorum Veteris Ecclesiae varia genera ac species.α. Animalia, quae offerre fas erat, mactabantur ad aram, erantque illorum quinque genera. Vaccae aut Tauri, sub quibus vituli quoque. Oves, Caprae ac Haedi; Columbae et Turtures. Abominationi contra Deo erat omnis Α᾿νθρωποθυςία. Vide paulo infra, Victimae, ss. Anniversaria Sacrificia, festis sollemnioribus. Paschatis, Pentecostes, Festi Tabernaculorum, in novi Anni exordio, ac praesertim Expiationis die, offerebantur, vide Numer, c. 28. γ. Fruges, vide paulo infra, Oblationes. δ. Hebdomadalia Sacrificia, Sabbatis peculiaria erant. ε. Holocausta, tota igne consumebantur, hinc Gap desc: Hebrew, quod tota in fumum ascenderent, dicta: Quale fuit Sacrificium iuge, de quo mox. ζ. Iuge Sacrificium, macime celebre erat, Hebr. Gap desc: Hebrew, Graecis ενδελεχι???μὸς, appellatum: quia numquam omittebatur, seu festus, seu profanus esset dies. Constabat id duobus agnis anniculis, quorum alter mane, alter vesperi mactabatur. Vide Exod. c. 29. v. 38. et Numer. c. 28. v. 3, 4i. Dignum autem notatu, quod eâdem horâ, qua Sacerdos agnum, in Templo, mactabat, se ipsum Patri obtulit is; cuius iuge hoc sacrificium typus erat, SERVATOR noster; Marci. c. 15. v. 25, 34. η. Libamina dicebantur, olei ac vini liquores; qui sacrificiis affusi ac in Altari libati, Deo offerebantur. Affundebantur autem ex vino holocaustis et sacrificio votivo et spontaneae oblationis, ut iet in festis, quiibus et Mincha, i. e. Munus daplae, adiungebatur, Exod. c. 29. v 40. et Numer. c, 15. v. 3, 4, 5. θ. Menstrua Sacrificia, novi luniis offerebautur. ι. Mincha, vide hîc Munus κ. Munus, Graece δῶρον, Hebr. Mincha dicebatur oblatio seu sacrificium e frugibus, quod constabat ex simila; cui oleum affundebatur, addebanturque thuris odores: unde acceptum pugillum, cum universo ture, adolebat Iehovae Sacerdos; reliqua ipsi cedebat, Levit. v. 2. v. 1. 2, 3. Vide quoque hîc infra Suffimentum. Nefas vero erat his donis mel aut fermentum admiscere: contra, omne munus sale erat saliendum, Levit c. 2. v. 13. λ. Oblatio, vide hîc supra Munus: Triplica enim, quoad materiam erant Sacrificia, nimirum Victimae, Oblationes et Libamina; unde primariae eorum apud Hebaaeos species Gap desc: Hebrew, prout vel pecudes, vel fruges, vel olei vinique liquores Deu offerebantur. μ. Occasionata, quae non statis temporibus, sed occasione datâ, fiebant. ν. Pacifica, Hebr. Gap desc: Hebrew vocitata, pleraque libera erant ac vuluntaria, eaque iterum duplicia, vel Ε᾿υχαριςτικὰ, pro beneficiis acceptis, vel Ε᾿υκτικὰ, pro futruis. Dividebantur illae in tres partes, quarum una Deo, altera Sacerdotibus, tertia offerentibus, ad epulum in templi atriis, cedebat, Levit. c. 3. v. 1. et c. 7. v. 11. ξ. pro Peccato Sacrificium, Hebr. Gap desc: Hebrew, Graec, ἁμαρτία, illi expiando et peccatoribus ad Sacrorum communionem reducendis, serviebat, Levit. c. 4. v. 2. Erant autem pleraque pro im puritatibus ceremonialibus vel levioribus quibusdam noxis; aut etiam progravioribus, modo non ex superbia, aut elatâ maun, commisla eslent. Numer. c. 15. v. 25. coll. cum Levit. c. 6. v. 4, 6. Cum eo conveniebat. o. Sacrificium pro Reatu, Hebr. Gap desc: Hebrew, Graecis πλημμέλεια: quod certa quaedam duntaxat peccata procurabat, Vide Levit. c. 5. v. 1. et c. 7. v. 1, 2. Eius dominus, maun hostiae impositâ, delictum coram Iehova, ad Templi ostium fateri; et, si in proximum peccâsset, de illata iniuria satisfacere tenebatur, Num. c. 5. v. 7. Pauperiores offerebant turturum par, aut 2. columbarum pullos, Levit. c. 5. v. 7. aut, si nec hisce sufficerent, decimam similae, sed sine oleo ac ture,Levit. c. 5. v. 11, 12. quae insirmitas Sacrificiorum istorum accusatio erat, π. Quottidiana vide hîc supra, Iuge. ρ. Spontanea, his libamen affundi solebaat. ς. Stata erant vel Anniversaria, vel Menstrua, vel Hebdomadaia, vel Quottidiana, vel certis denique annorum intervallis recurrebatn. τ. Suffimentum memoriale Deo, propter dona thurea, gratissimum, Mincha fuit. v. Victimae, pecudes dicebantur, vide supra Animalia. φ. Votiva seu Ε᾿υκτικὰ, pro futuris beneficiis offerebantur cum libamine. Porro; alia erant pro peccato Pontificis, alia pro totius coerus aberratione, alia pro homine privato, eoqe vel paupere, vel divite etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.